monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 63, 19
Laudabuntur ergo omnes recti corde. Quid sequitur? Si laudabuntur omnes recti corde, damnabuntur perversi corde. Duo tibi modo proposita sunt; elige cum tempus est. Si recto corde fueris, ad dexteram eris, et laudaberis. Quomodo? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Perverso autem corde si fueris; si subsannaveris Deum, si providentiam eius irriseris, si dixeris in animo tuo, Vere non curat Deus res humanas: si curaret res humanas, ille latro tantum haberet, et ego innocens indigerem? perverso corde factus es. Veniet iudicium illud; apparebunt omnia propter quae ista omnia faciat Deus; et tu qui noluisti in hac vita corrigere cor tuum ad rectitudinem Dei, et te ad dexteram praeparare, ubi laudabuntur omnes recti corde, eris ad sinistram, ubi tunc audies: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius . Et numquid erit tunc tempus corrigere cor? Modo ergo corrigite, fratres; modo corrigite. Quis prohibet? Cantatur Psalmus, legitur Evangelium, sonat lector, sonat disputator: patiens est Dominus; peccas, et parcit; adhuc peccas, adhuc parcit, et adhuc addis. Quamdiu patiens est Deus? Senties et iustum Deum. Terremus, quia timemus; docete nos non timere, et non terremus. Sed melius nos Deus docet timere, quam quisquam hominum non timere. Timuit enim omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Inter illos nos computet Deus, qui timuerunt, et annuntiaverunt. Quia timemus, annuntiamus vobis, fratres. Videmus alacritatem vestram ad audiendum verbum, et ad exigendum videmus vota vestra, videmus affectus vestros. Bene compluitur terra; frumenta, non spinas generet: frumentis horreum paratur; ignis spinis. Nosti quid facias de agro tuo; et nescit Deus quid faciat de servo suo ? Quod pluit in agrum uberem, dulce est; et quod pluit in agrum spinosum, dulce est. Numquid pluviam accusat qui spinas genuerit? Nonne erit pluvia illa testis in iudicio Dei; et dicet: Ego dulcis super omnes veni? Tu ergo quid proferas vide, ut quid tibi paretur attendas. Profers frumentum; horreum spera: profers spinas; ignem spera. Sed nondum venit aut tempus horrei, aut tempus ignis: modo ergo paretur, et non timebitur. In nomine Christi et qui loquimur vivimus, et quibus loquimur vivitis: numquid consilii corrigendi et mutandae vitae malae in bonam non est locus, non est tempus? Nonne si vis, hodie fit? nonne si vis, modo fit? Quid empturus es ut facias? quae symplasia quaesiturus es? ad quos Indos navigaturus? quam navim praeparaturus? Ecce cum loquor, muta cor; et factum est quod tam saepe et tamdiu clamatur ut fiat, et quod aeternam poenam parturit, si non fiat.